- SALIARI Carmini nomen inserendi ritus
- SALIARI Carmini nomen inserendi ritusoccurrit apud Capitolin. in Marco Antonino Imp. c. 21. Iussit; ut statuae filio mortuo decernerentur, et imago aurea Circensibus per pompam ferenda, et ut Saliari carmini nomen eius insereretur. Et Tacitum, l. 2. Annal. c. 83. ut nomen eius Saliari carmine caneretur, de quo genere honoris multa dixit Casaubon. ad Athenaeum l. 6. c. 14. Simile apud Athenienses fuit, quod bene meritos de Rep. peplo Minervae intexerent: unde natum apud illos Proverbium, ἄξιός ἐςτι τȏυ πέπλου, dignus est peplô; ut si dicas, dignus est, cuius nomen Sahari carmine canatur. Aristophanes in Equitibus.Εὐλογῆσαι βουλόμεθα τοὺς πατέρας ἡμῶν, ὅτιΑ῎νδρες ἦσαν τῆς δὲ γῆς ἄξιοι καὶ τȏυ πέπλου.Praedicare volumus patres nostros, quoniamViri erant terrâ ac peplô digni.De quo ritu; vide quoque Diodor. Sic l. 20. ubi de decretis, ab Atheniensibus, Antigono et Demetrio honoribus, et praefatum iterum Casaubon. Not. ad Capitolin. d. l. Nomen a Saliis, de quibus supra aliquid ubi de Palatinis Saliis, et plura mox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.